monumenta.ch > Hieronymus > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 4, 27
Pro messe, LXX, suo more, vindemiam transtulerunt, quod si recipimus, omnino iuxta Orientis omnes regiones et insolitum et impossibile est. Numquam enim in fine mensis Iunii, sive in mense Iulio, in his provinciis, maximeque in Iudaea, pluvias vidimus. Denique in Regum libris pro signo magno atque portento diebus aestatis et messis, orante Samuele, pluviae concitatae sunt . Et superfluum erat nunc comminari mensis Iulii siccitatem, in quo numquam pluvias dederat.